

Liber Ecclesiasticus*
Caput 2: Versus 20
Qui timent Dominum praeparabunt,etc. Felix anima, quae quotidie mundat cor suum ut suscipiat habitatorem Deum, cujus possessor nullo eget bono, quia omnium bonorum auctorem in se habet. Et quia ad hoc necessaria est mandatorum custodia, et boni operis patientia, qua pervenitur ad agnitionem veritatis, sequitur:Qui timent Dominum custodiunt mandata illius,etc. Justus in primis accusator est sui. Sicut enim humilitati praemium, sic superbiae restat supplicium; unde Joannes:Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus[II Joan. 1.]. Qui vere sapiens est, verus justitiae cultor est, quia sapientia dictat justitiae normam.